et duxit me ad portam quae respiciebat ad viam orientalem
et ecce gloria Dei Israhel ingrediebatur per viam
orientalem et vox erat ei quasi vox aquarum multarum et terra
splendebat a maiestate eius
et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit
ut disperderet civitatem et species secundum aspectum quem
videram iuxta fluvium Chobar et cecidi super faciem meam
et maiestas Domini ingressa est templum per viam portae
quae respiciebat ad orientem
et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius
et ecce repleta erat gloria Domini domus
et audivi loquentem ad me de domo et vir qui stabat iuxta
me
dixit ad me fili hominis locus solii mei et locus
vestigiorum pedum meorum ubi habito in medio filiorum Israhel
in aeternum et non polluent ultra domus Israhel nomen sanctum
meum ipsi et reges eorum in fornicationibus suis et in ruinis
regum suorum et in excelsis
qui fabricati sunt limen suum iuxta limen meum et postes
suos iuxta postes meos et murus erat inter me et eos et
polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt
propter quod consumpsi eos in ira mea
nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas
regum suorum a me et habitabo in medio eorum semper
tu autem fili hominis ostende domui Israhel templum et
confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam
et erubescant ex omnibus quae fecerunt figuram domus et
fabricae eius exitus et introitus et omnem descriptionem eius
et universa praecepta eius cunctumque ordinem eius et omnes
leges eius ostende eis et scribes in oculis eorum et custodiant
omnes descriptiones eius et praecepta illius et faciant ea
ista est lex domus in summitate montis omnes fines eius in
circuitu sanctum sanctorum est haec ergo est lex domus
istae autem mensurae altaris in cubito verissimo qui
habebat cubitum et palmum in sinu eius erat cubitus et cubitus
in latitudine et definitio usque ad labium eius in circuitu
palmus unus haec quoque erat fossa altaris
et de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam duo
cubiti et latitudo cubiti unius et a crepidine maiori usque ad
crepidinem minorem quattuor cubiti et latitudo unius cubiti
ipse autem arihel quattuor cubitorum et ab arihel usque
sursum cornua quattuor
et arihel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim
cubitos latitudinis quadrangulatum aequis lateribus
et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per
quattuordecim latitudinis in quattuor angulis eius et corona in
circuitu eius dimidii cubitus et sinus eius unius cubiti per
circuitum gradus autem eius versi ad orientem
et dixit ad me fili hominis haec dicit Dominus Deus hii
sunt ritus altaris in quacumque die fuerit fabricatum ut
offeratur super illud holocaustum et effundatur sanguis
et dabis sacerdotibus Levitis qui sunt de semine Sadoc qui
accedunt ad me ait Dominus Deus ut offerant mihi vitulum de
armento pro peccato
et adsumens de sanguine eius pones super quattuor cornua
eius et super quattuor angulos crepidinis et super coronam in
circuitu et mundabis illud et expiabis
et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato et
conbures illum in separato loco domus extra sanctuarium
et in die secunda offeres hircum caprarum inmaculatum pro
peccato et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo
cumque conpleveris expians illud offeres vitulum de
armento inmaculatum et arietem de grege inmaculatum
et offeres eos in conspectu Domini et mittent sacerdotes
super eos sal et offerent eos holocaustum Domino
septem diebus facies hircum pro peccato cotidie et vitulum
de armento et arietem de pecoribus inmaculatos offerent
septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud et
implebunt manum eius
expletis autem diebus in die octava et ultra facient
sacerdotes super altare holocausta vestra et quae pro pace
offerunt et placatus ero vobis ait Dominus Deus